monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 66, 8
'Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me' . Si vis perfectus esse. Semper grandia in audientium ponuntur arbitrio. Et ideo virginitatem Apostolus non imperat, quia Dominus disputans de eunuchis, qui se castrassent propter regna coelorum, ad extremum intulit: 'Qui potest capere, capiat' . 'Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei' . Si vis perfectus esse. Non tibi imponitur necessitas, ut voluntas praemium consequatur. Si vis ergo esse perfectus, et desideras esse quod Prophetae, quod Apostoli, quod Christus est, vende, non partem substantiae, ne timor penuriae infidelitatis occasio sit, et cum Anania et Sapphira pereas; sed universa quae possides. Cumque vendideris, da pauperibus, non locupletibus, non superbis. Da quo necessitas sustentetur, non quo augeantur opes. Cumque legeris illud Apostoli: 'Bovi trituranti os non alligabis: Et, Dignus est operarius mercede sua' : Et, 'Qui altario ministrant, de altario participantur' ; memento quoque huius sententiae: 'Habentes victum et vestitum, his contenti sumus' . Ubi videris fumare patinas, et Phasides aves lentis vaporibus decoqui, ubi argenti pondus, ubi ferventes Mannos, comatulos pueros, pretiosas vestes, picta tapetia, ibi ditior est largitore, cui largiendum est. PARS SACRILEGII est, rem pauperum dare non pauperibus. Et tamen non est satis perfecto et consummato viro opes contemnere, pecuniam dissipare, et proiicere quod in momento et perdi, et inveniri potest. Fecit hoc Crates Thebanus, fecit Antisthenes, fecerunt plurimi, quos vitiosissimos legimus. Plus debet Christi discipulus praestare, quam mundi Philosophus, gloriae animal, et popularis aurae atque rumorum venale mancipium. Tibi non sufficit opes contemnere, nisi Christum sequaris. CHRISTUM AUTEM sequitur, qui peccata dimittit, et virtutum comes est. Christum scimus sapientiam. Hic thesaurus in agro Scripturarum nascitur, haec gemma multis emitur margaritis. Sin autem adamaveris captivam mulierem, id est, sapientiam saecularem, et eius pulchritudine captus fueris, decalva eam, et illecebras crinium atque ornamenta verborum cum emortuis unguibus seca. Lava eam Prophetali nitro, et tunc requiescens cum illa, dicito: 'Sinistra eius sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me' , et multos tibi foetus captiva dabit, ac de Moabitide efficietur Israelitis. Christus sanctificatio est, sine qua nemo videbit faciem Dei. Christus redemptio, idem redemptor et pretium, Christus omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inveniat pro omnibus, et possit libere proclamare: Pars mea Dominus .